HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT IX: De securi et acrisia Syrorum

#IV Reg. VI

Factum est autem cum esset Elisaeus cum filiis prophetarum, incidentibus ligna ad Jordanem, cecidit ferrum securis unius in aquam. Cum ejularet ille, misit Elisaeus lignum in aquam, ubi ceciderat ferrum, et natavit ferrum, et tulit illud. Porro rex Syriae pugnabat contra Israel, et saepe ponebat servos suos in insidiis, quas cavebat rex Israel, Elisaeo sibi manifestante ascondita Syrorum. Et conturbatus rex Syriae, ait servis suis: Quis vestrum proditor est mei apud regem Israel. Et ait unus: Nequaquam, sed Elisaeus indicat regi Israel quaecunque loqueris in conclavi. Qui ait: Mittam, et capiam eum. Cumque accepisset eum esse in Dothaim, misit illuc robur exercitus. Qui venientes illuc in nocte circumdederunt civitatem. Mane puer Elisaei vidit exercitum, territusque clamavit: Heu, domine, quid faciemus? Qui respondit: Noli timere, plures sunt nobiscum. Et orante Elisaeo aperuit Dominus oculos pueri, et vidit montem plenum curribus igneis, id est agminibus angelorum. Cumque intrarent hostes ad eum, orante Elisaeo percussit eos Dominus caecitate, non omni quidem, sed acrisia, ne eum agnoscerent. Et dixit ad eos Elisaeus: Non est haec via, nec est ista civitas, id est non est hic mansio Elisaei: Sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis: et duxit eos in Samariam. Et orante Elisaeo aperuit Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariae, et hostes circumstantes. Et dixit rex Israel ad Elisaeum: Percutiam eos, pater mi? Qui respondit, Nequaquam: Dominus enim adduxit eos, sed praebe eis hospitalitatem affluenter. Quo facto redierunt Syri ad propria, nec ultra in diebus Elisaei venerunt latrones Syriae in Israel.